- AUTHENTICA
- AUTHENTICAvulgus Interpretum et Pragmaticorum vocat, quae τὰς Νεαρὰς et Novellas Constitutiones, et ipse Iustinianus eiusque Interpres Iulianus Patritius et Interpretes Graeci veteres appellant; Cur vero Authentici nomine, Constitutionum hoc volumen citetur, cum tamen nusquam appareat, hunc titulum ab ipso Legislatore praefixum esse, declarare conatur Alciatus Parergôn l. 2. c. 46. Haloander, acris iudicii vir, Authenticas, h. e. ut ait, breves illas sententias, ex Novellis Iustiniani constitutionibus exceptas, in recoguoscendo Codice locô movit. Idem Alciatus Authentici nomine rem certae fidei denotari, non solum apud Iulianum, Paulumque ICtos sed etiam apud Ciceronem ad Attic. Ep. l. 9. et 10. contendit: quod negat Gaza l. de Mensibus, Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Carolo du Fresne Authenticae appellari coeptae sunt Novellae Constitutiones Iustiniani, ex quo, reiectâ Iuliani Antecesloris versione seu editione, carundem barbara Bulgari tempore facta translatio, quod uberior videretur, ab Accursio recepta est, qui Authenticam eam dixit, quoniam ex ipso Graeco originali ad literam esset traducta. Apud Hesychium enim, Κύειον, ἴδιον, αὐςθεντικὸν γραμμἅλιον. Vide eum in Glossar. Alia vocis notio est, apud Dominic. Macrum in Hierolex. cum ait, in Hebdomade Maiore dici quoque Authenticam, consuevisle.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.